16/08/2026
We mogen terugkijken op een prachtig Hoogfeest van Maria Tenhemelopneming, dat op 15 augustus in de Munsterkerk groots werd gevierd met een dag vol liturgie.
-----
Magníficat
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllae suae.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo,
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum,
recordátus misericórdiae,
sicut locútus est ad patres nostros,
Abraham et sémini eius in saécula.