14/06/2026
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi Caeli et universae Potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te Gloriosus Apostolarum chorus.
Te Prophetarum laudabilis nùmerus.
Te Martirum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitétur Ecclesia:
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum filium.
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae Christe:
Tu Patris sempiternus es Filius;
Tu ad liberandum suscepturus hominem non orruisti Virginim uterum.
Tu devicto mortis acculeo aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Deis sedes, in gloria patris.
Judex créderis esse venturus.
Te ergo quaésumus tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cm sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine, et bénedic haereditari tuae.
Et rege eos et extolle illos usque in aetérnum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserère nostri, Domine, miserère nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum.